- ANNONA, ab ANNONIS
- ANNONA, ab ANNONISin eo differt, quod annonae sint panes, annonâ vero etiam aliae species cellariae continebantur. Unde legimus apud Lamprid. in Severo c. 41. Aulicum ministerium in id contraxit, ut essent tot homines in officiis singulis, quot necessitas postularet: ita ut annonas, non dignitatem, acciperent fullones et vestitores, et Pictores, et Pincernae, omnes Castrenses Ministri, quemadmodum pestis illa instituerat, sed annonas singulas vix binas. Ad quae verba, Annona, inquit Salmas. numerô singulô cum dicitur, frumentum significat et vinum et oleum et carnem et capitum et alias eiuscemodi cellarienses species, vide tit. Cod. Theod. de ergoat militar. annonae. Annonae vero multitudinis numerô enuntiatae, panes tantum significant: et hôc sensu accipiendae sunt, ubi annonae singulae, binae aut ternae dari dicuntur; tot enim panes accipi debent. Apud eundem Lamprid. infra, c. 42. Medicus sub eo unus Palatinus salarium accepit; coetert omnes, qui usque ad sex fuerunt, annonas binas aut ternas accipiebant, ita ut mun??? singulas consequerentur, alias aliter. Ubi mundas annonas non nisi de panibus interpretari possumus. Nec enim de larido aut capito animalium dixeris mundas annonas; cum tamen laridum et capitum, etiam annonae nomine comprehenderentur: sed non annonarum quibus proprie panes denotabantur, ut vidimus. Hinc titulus Codicis Theodos. de excoctione et transtatione annonarum, solius panis vel buccellarii excoctionem intelligit, ut ex l. 1 et 2. eiusdem tituli videre est. Et in Synopsi Βασιλιηῶν, Μηδεῃι παντελῶς ἀντὶ τῶ ἀννονῶν μηδὲ τῷ θείῳ σῖτος παρεχέςθω, Nulli ne divine quidem domui frumentum pro annonis praebeatur. ἀντὶ τῶ ἀννονῶν, i. e. locô panium, etc. Vide infra, in voce Annonae civicae. Quanta autem Annonae olim cura habita fuerit apud Romanos, tum in Urbe et provinciis, diximus supra, ubi de Alimenterum cura, tum in castris et exercitu, dicemus infra, in voce Annona militaris. Addam hîc saltem locum insignem, qui occurrit apud LIV. l. 2. c. 9. ubi de Porsena Urbi Romaeminitante: Multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab Senatu data. Annonae inprimis habita cura et ad frumentum comparandum missi, alii in Volscos, alii Cumas. Salis quoque vendendt arbitrium, quia impensô pretiô venihat in publicum omni sumptu, ademptum privatis. Portoriis quoque et tributô plebe liberatâ, ut divites conserrent, qui oneri ferendo essent. Ubi quod de sale inter alia dicitur, sic intelligit Tarnebus, ut dicat datum plebi salem de publico, onere et sumptu illô in Rem publicam receptô. Sed praeter durum loquendi genus, insolentissima foret haec largitio, in tanta egestate Rei publicae. Manutius impenso pretio exponit, non solutô. At id prohibent exempla tot alia, voluntque intelligi, pretiô vel maximô, aut quantumvis magnô. Vel eô sensu, quô alias etiam aut et id quidem. Si nihil aliud, introductio, de qua sequitur, dotatae Aquilliae hunc sensum affirmat. Nannius porro, venibat in publicum, sine omni sumptu ademptum privatis. Quod sit, venditum fuisse publice, detractis oneribus itinerum ac vectigalium, ut praeter pretium salis nihil sit solutum. Sed ne hoc quidem ex istis verbis potest confici Venire in publicum dicitur, quod emitur pecuniâ aerarii: Ut contra apud cundem Liv. l. 40. c. 51. Forum Piscatorium, circumdatum tabernis, quas vendidit in privatum. Non potest autem esse causa, cur privatis adimeretur illus commercium, quod magnô pretiô a Republica compararetur. Cur enim Res publica compararet? Dein, plebi consultum est hôc institutô: plebs igitur gravata erat antea, non Aerarium. Sed et postrema verba nihil habent sani. Itaque Gronovius sic censet: Salinas Ostiâ deductâ instituerat olim Ancus. Eae, ut solent publica, haud dubie locabantur redemptoribus exercendae. Qui cum magnô conducerent, atque ideo Annonam salis excandefacerent, Patres plebis demerendae causâ tum non locaverunt salinas privatis vectigal pro eo pensuris, sed mandaverunt operis publicis, quae in publicum colligerent omne sal, constitueruntque Instituores, qui salubriori pretiô plebi divenderent. Sueton. Calig. c. 40. Vectigalia nova atque inaudita, primum per Publicanos; dein, quia lucrum exuberabat, per Centurions Tribunosque Praetorianos exercuit. Nempe quod hic fecit avaritiâ et invidiâ in redemptores, id illi indulgentiâ in plebem. Unde verba Livii his verbis ei videntur concepta: Salis quoque vendendi arbitrium, quiae impenso pretio venibat, in publicum omne sumptum, ademptum privatis. h. e. non ad hastam locaverunt sociis, sed a se receptum Patres Actoribus publicis mandaverunt. Sumere enim in publicum, ut redigere in publicum, referre in publicum: qualia passim frequentat Cato in Oppium, vide quoque Varronem de LL. l. 4. Livium iterum l. 26. 42 et 44. In irsdem verbis aliud levamenti genus latius patens, Portoriis quoque et tributo plebe liberatâ etc. Qua de re vide plura apud Ioh. Frieder. Gronov. Not. ad Livium d. l. Sub Imperatorib. Annonam vastabant, seu mcendebant, aut excandefaciebant, ut Lamprid. in Commodo c. 14. et Varro l. 3. Rei Rust. c. 2. loquuntur, qui Rem publ. gerebant, vel avaritiâ moti; vel ut Principibus invidiam conflarent; quemadmodum sub Commodo Cleander, sicut referunt Dio et Herodianus, astu improbô id egit, ut conflatâ ex ea re invidiâ Commodum opprimeret: quem tamen haec molientem Papyrius Dionysius Annonae Praefectus astu pari, verum fine diversô, vexans et ipse annonam perdidit. Nec idoneum vero semper caritatis remedium vilitas proposita, ut de Commodo Lamprid. refert: Unde Amm. Marcellin. l. 22. in elog. Iuliani: Inter praecipua tamen et serta illud agere superfluum videbatur, quod nullâ probabili ratione susceptô popularitatis amere, vilitati studebot rerum venalium, quae nonnumquam secus, quam convenit ordinata, inopiam gignere solet et famem. Prudentissime igitur Alexander Severus, de quo Lamprid. c. 22. Cum vilitatem, ait, P. R. ab eo peteret, interrogavit per Curionem, quam specicm caram putarent: illi continuo exclamaverunt, carnem bubulam atque porcinam. Tunc ille non quidem vilitatem proposuit; sed iussit ne quis suminatam occideret etc. Adhuc melius vero Pertinax, cuius exemplo, cum ille parcius se ageret: ex omnium continentia vilitas nata est, apud Capitolin. c. 8. Vide Casaubon. et Salmas. ad h. l. ut et infra, in voce Annonarius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.